Charter Document - 04110013
Charter Number: | 04110013 |
---|---|
Cartulary Title: | Urkunden St. Michael |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1240 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Thetmarus dei gratia abbas sancti Michahelis in Hildensem et universus eiusdem ecclesie conventus notum esse volumus omnibus hanc litteram inspecturis quod bona nostra feodalia in villa Essem sita que a Hildebrando milite de Drismenstede pro septuaginta talentis in pignore accepimus dilecto nostro Alsith et uxori eius Wichmot acceptis ab eis sexaginta talentis quoad vixerint habenda tradidimus eo pacto ut si ipsum Alsith mori contigerit et ipsa Wichmot nubere voluerit vel sororum nostrarum collegio commanere placuerit vel si ipsa Wichmot defuncta Alsith uxorem duxerit filiosque genuerit sine aliqua contradictione heredum seu connatorum aliusque bona ecclesie libere vacabunt Prefatus autem Hildebrandus si eadem bona redemerit ad bona in Tossem simili condicione habenda recurrent De bonis etiam que sexaginta talentis comparantur talentum anniversariis ipsorum deserviendum fratribus exhibebit Nos ergo tam pie devotionis affectum considerantes et utile factum ne penitus ingrati videremur fraternitatis eis beneficium benigne offerentes contulimus Hec autem dominice incarnationis anno Millesimo ducentesimo quadragesimo indictione XII in ecclesia nostra sub multorum testimonio sunt acta Sed pro voluntatis eorum desiderio coram burgensibus postea recitata et recognita et ad certitudinem habundantioris cautele ne irritari valeant et indigne mutari sigillo communi tocius civitatis et nostro cum subscriptis testibus roborata Huius rei testes sunt Thetmarus abbas Godescalcus prior et custos Hermannus Bertoldus Johannes camerarius Bernolfus prepositus Godefridus cantor Tidericus Acco cellerarius Burkardus capellanus et tocius ecclesie eiusdem conventus Heynricus advocatus consules eiusdem anni Ludolfus filius Ekkehardi Heynricus filius Volcmari Sifridus Morthere Heynricus Marcolfi Johannes Bernere Johannes Westfal Johannes de Goslaria Symon Puntrogge Heynricus de Benstorpe Bertrammus Burmester Heynricus Helie Conradus Penting Volcmarus Dives Bertrammus de Domo Tidericus Homan Hyldebrandus de Dammone cognati ipsius Conradus et Bruno fratres Herbordus Speigelere et alii quam plures