Charter Document - 04110011
Charter Number: | 04110011 |
---|---|
Cartulary Title: | Urkunden St. Michael |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1205 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Hartbertus dei gratia sancte Marie in Hyldenesheym episcopus notum esse cupimus tam presentibus quam futuris ecclesie filiis quam rationabili ordinatione dilectus noster Thidericus quondam sancti Michaelis in Hildenesheim abbas bona quedam propria industria conquisita quoad viveret habenda cum multa auctoritate sicut in privilegio invenitur quod a nobis per consensum fratrum et nostram approbationem accepit obtinuit Nunc ergo sicut debuit eadem auctoritate quam plurimum confisus quia bonorum eorundem sibi dispensatio credita fuit ad varios usus in presentia nostri fratribus dispensavit Ad habundantiorem autem cautelam tam ea que ante resignationem abbatie quamque in presenti de bonis a deo sibi collatis ordinavit sicut ordinationi sue universa renovando inseruit ita quoque nos cuncte confirmando inserimus litteris presentibus Igitur domino abbati primo bona in Veteri Villa et in Eveniggerothe nunc vero II mansos in Dorstide et dimidium assignavit in Dimerde Bona in Verdessem et in Wulfenchusen et decimam in Guddigge ad cereum in sanctuario in dedicatione ecclesie sue quam fideli devotione promovit deputavit et tribus areis prope cimiterium iacentibus ad cotidianum altaris sacrificium collatis Cuncta hec ut moris est in dotem ecclesie banno episcopali firmari fecit nunc vero bona in Reinnelvessen ad habundantem sufficientiam eisdem reditibus apponens Mansum in Bivelthe candele in choro beati Johannis Baptiste deputavit De duabus areis in Gesem hyemis tempore candelam in conventu procuravit et de area una in Hymdesdure cereum misse domine nostre adiuvari instituit Duas areas prope iacentes candele altaris sancti Benedicti attribuit Bona in Rotthigge que XXIIII solidos solvunt anniversario suo deputavit ita ut in vigilia ipsius anniversarii de tribus solidis fratribus serviatur et quartus solidus custodi ad candelam presentetur Sequenti vero die de X solidis in refectorio et de X pauperibus ministretur Bona in Hymdysdure camere fratrum ut in Nativitate sancti Johannis Baptiste fratribus inde calcei procurentur adiecit XXIIII solidos in Iggnem et VIIII kalendariis assignans XXXIII in Bivelthe et XXVII in Veteri Villa de duobus ortis quondam cene attribuit Nunc vero de bonis in Gesem talentum unum adiecit de alio talento XII solidos festo Marie Solitarie deputavit De talento et octo solidis qui remanent et de XII in Berle dari pisces in ieiunio post alium diem instituit ita ut denarii qui Parasceve obveniunt diei Palmarum attineant XII solidos in Guddenstide translationi sancti Bernwardi quam multo itineris labore et non modica expensa promovit assignavit Duo talenta morem hiis diebus distribuit scilicet tribus diebus Pasche et IIII Pentecostes et tribus Nativitati Domini Ascensioni Domini Petri et Pauli Nativitati sancte Marie Martini episcopi ita ut cuilibet istorum dierum II solidos attineant Assumptioni vero sancte Marie IIII solidos de eisdem duobus talentis IIII festo Gregorii et IIII Nativitati sancti Johannis Baptiste ita ut duo solidos qui iam dudum ipsi diei deputati fuerant festo Decollationis ipsius deserviant et sic idem dies solidos VI in Honhamelen et IIII in Blethenem optineat Medietatem talenti quod super est in anniversariis patris ac matris sue haberi et memoriam ipsorum agi devotissime expetiit reliquam vero partem talenti infirmorum domui quam multo labore auxiliante deo emendavit attribuit et ipsam domum tam infirmorum quam sanorum fratrum utilitati confirmari et ad alios usus transmittari penitus prohiberi eodem scripto quo hec ordinatio lecta est rogavit Duodecim solidos in Hoddessem hospitali pauperum assignaverat sed dominus abbas super hiis deliberatione habita tandem ut cuncta in bono pacis terminarentur eosdem solidos sibi dimitti rogavit et optinuit Nos vero accepta sententia quia hec omnia per nos confirmari deberent presente et consentiente domino H abbate et universis fratribus assumpta stola et baculo banni nostri auctoritate cuncta confirmavimus et ne quicquid de hiis sine consensu communi committetur penitus prohibuimus Ad habundantioris autem cautele certitudinem et ne a posterorum memoria tanti viri devotionis studium elaberetur presens scriptum secundum ordinationem ipsam mera veritate exhibitum sigilli nostri appensione roboravimus MCCV