Charter Document - 04110009

Charter Document - 04110009


Charter Number: 04110009
Cartulary Title: Urkunden St. Michael
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1204
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Hartbertus dei gratia Hildenesheymensis episcopus Cum non meriti electione sed dono celestis gratie ministerium episcopale accepimus decet nos fidelibus quorum sollicitudinem gerimus pastorali cura vigilanter intendere et eorum utilitatibus quantum in nobis est efficaciter insudare maxime tamen eos qui nobis devotius ac fidelius deserviunt cogimur ardentius diligere et ut rerum ac honoris rationabile capiant incrementum fideliter laborare Noverit igitur tam presens quam futura fidelium successio quod dilectus noster Thidericus abbas cenobii sancti Michaelis decimus huius autem nominis secundus idem cenobium annis XXIIII venerabiliter ut multiplicibus pie devotionis eius operibus longe lateque declaratur rexit et iura ecclesie sue conservans et bona que occupata invenit fideliter expediens quam plurimum aucmentavit tandem verbere divino castigatus provisionem abbatie resignare proponens bona quedam labore proprio ac industria conquisita sicut ipsius scripto annotata et firmata inveniuntur ad varios usus fratrum distribuit bona in Eveniggerothe et in Veteri Villa ad procurationem prebende fratrum successori suo assignans Relique vero id est quinque mansos in Orem bona in Gesem duos mansos in Hymdisdure duos in Dorstide unum in Gudenstide unum in Berle in Reinnolvessen XV solidos in Hoddessem X in Dimerde VI et bona in Rotthinge que anniversario suo attribuit consensu fratrum suorum ad speciales usus suos ea conditione obtinuit ut sine omnis perturbationis malo quoad vivat vel cupiat eis utatur et ut liberum sit ipsi ad quoscumque velit usus fratrum et ecclesie sine omni contradictione successoris sui vel fratrum suorum constituere et ut ipsa constitutio eius rata et inconvulsa semper permaneat stipendium duplex ob reverentiam honestatis sue et stipendium famuli sibi deservientis obtinuit data etiam ipsi oportunitas mansionem sibimet construendi loco quo voluerit competenti et optio e conventu aliquem assumendi socium quemcumque Ad hoc potuerit invitare qui sic ad obsequendum infirmitati sue ab omni labore vel impedimento velut ipsius abbatis cappellanus erit absolutus Non etiam ab abbate pro motu animi sui vel qualibet causa is qui commodus sibi ac utilis est sine voluntate sua non debet ammoveri Post decessum quoque suum sub nomine abbatum et numero celebris eius haberi debet memoria Ne autem hec in posterum a quoquem irritari valeant vel indigne permutari sicut in presentia nostri per consensum fratrum et nostram approbationem ordinata sunt firma decernimus permanere et sigilli nostri auctoritate communiri Acta sunt hec anno dominice incarnationis MCCIIII in capitulo prefati cenobii cunctis fratribus assentientibus presentibus quoque Hylario maioris ecclesie decano Liudoldo preposito sancte Crucis Heremanno preposito magistro Johanne Gallico Bernolfo Lodewico magistro Johanne Marco maioris ecclesie canonicis venerabili domino Thiderico abbate sancti Godehardi priore suo Heinrico Bertrammo canonico sancti Mauricii Amen