Charter Document - 04110007
Charter Number: | 04110007 |
---|---|
Cartulary Title: | Urkunden St. Michael |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | |
Date: | 1171 - 1190 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Adologus dei clementia sancte Hildenesheymensis ecclesie episcopus Cum adeo cuius misericordie non est numerus licet indigni episcopale ministerium acceperimus decet nos ecclesiis quarum sollicitudinem gerimus pastorali cura vigilanter intendere et earum utilitatibus quantum in nobis est efficaciter insudare Noverit igitur omnium tam presens quam futura generatio fidelium quod Bertoldus et Othelricus homines ecclesie nostre quatuor mansos et dimidium cum duabus areis in Aldenthorp sitis quos a nobis in beneficium tenuerunt pro septuaginta marcis quas dilectus noster Thidericus venerabilis abbas monasterii sancti Michahelis ipsis dedit cum omni utilitate ad eosdem mansos pertinente manu ad manum nobis resignaverunt Nos vero quia iam dictum abbatem sincera caritate diligimus ad peticionem ipsius predictos mansos pro salute nostra monasterio suo perpetuo possidenda contulimus Et ne hoc factum ab aliqua seculari vel ecclesiastica persona irritari valeat vel indigne permutari sub anathematis intimatione auctoritate sigilli nostri cum annotatione testium roboramus Bertoldus prepositus Berno decanus Eylbertus prepositus Bruno Ludolfus prepositus Thietmarus Godefridus prepositus Frithericus canonici Cono de Depenou Frithericus de Rothen Thidericus de Holthusen Liuppoldus advocatus Hugo frater eius Liuppoldus de Escherde Hernest de Kemme Godescaldus de Ihesen Godescaldus de Osterrothe Wolterus de Tossem et alii plures Quo quoque fratres scilicet Frithericus et Conradus ministeriales nostri quatuor mansos in Iggenem sitos a nobis feodaliter tenuerunt quorum alter scilicet Conradus pro duodecim marcis et dimidi quos predictus abbas ipsi dedit suos mansos nobis resignavit Reliquus vero scilicet Fridericus hac conditione suos mansos in manus nostras refutavit ut quamdiu ipse et uxor eius viveret a predicto abbate eosdem in beneficio haberet Hoc quatuor mansos scilicet ad devotam predicti abbatis petitionem monasterio suo pro eterno anime nostre remedio tradidimus et sigilli ac banni nostri auctoritate hoc factum nostrum confirmamus