Charter Document - 04110006

Charter Document - 04110006


Charter Number: 04110006
Cartulary Title: Urkunden St. Michael
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1190 - 1194
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Berno dei gratia Hildeneshemensis ecclesie episcopus Notum esse volumus omnibus in posterum Christi cultoribus quod familiaris et dilectus noster T[heodericus] sancti Michahelis abbas venerabilis ad apertius declaranda beati patris nostri B[ernwardi] merita preclara non sine multis rerum dispendiis et diversis que se pro statu et qualitate temporis ingerebant personarum periculis Romam adiit ibique de transferendo predicti paterni nostri corpore sanctissimo a sede apostolica cui dem regende Celestinus papa tertius prefuit licentiam et auctoritatem impetravit Nos igitur honestis ipsius laboribus pietatis affectu compatientes et restaurandis ex aliqua parte rerum dampnis paterne consulentes amore potissimum et spe divine remunerationis inducti litteris etiam apostolicis super hoc ipso nobis destinatis ammoniti portionem oblationum que nostro iuri debebatur iam dicte sancti Michahelis ecclesie sine aliqua diminutione iure perpetuo concessimus de consensu maioris ecclesie capituli Testes autem sunt Hartbertus maior prepositus Hilarius decanus Bruno celerarius Eylbertus prepositus in Alsburg Johannes cantor Rorandus scolasticus Burchardus prepositus sancti Petri Hermannus subdiaconus curie et alii quam plures et ut hec rata permaneant sigilli nostri impressione roboramus