Charter Document - 04110005

Charter Document - 04110005


Charter Number: 04110005
Cartulary Title: Urkunden St. Michael
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1197
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Theodericus miseracione divina monasterii sancti Michahelis in Hildenesheim abbas Noverit universa tam presentis temporis quam futura in Christo fidelium generatio qualiter ministerialis ecclesie nostre Burchardus de Essem a Gerburge vidua Benzonis ministeriali sancte Marie pariter et a filiis eius scilicet Eylberto Arnoldo Sifrido Johanne quadraginta duo iugera et duabus areis in supradicta villa Essem comparavit ita tamen ut ad sufficientis cautele certitudinem cuiuslibet eorum portionem alterius fratris assensum reciperet Qui Burchardus prefatum patrimonium ecclesie nostre contradidit et nos ei et uxori eius et filiis ipsum in beneficium concessimus hac interposita pacti ratione ut si desint qui eisdem heredibus legitima generatione succedant ipsum beneficium in filiam Reinswithis que prima ei uxor fuit et nostra ministerialis et in filium Machthildis transeat ita dumtaxat ut partem beneficii filia Reinswithis iure ministeriali et filius Machthildis partem alteram hominii loco recipiat Quod si defuerint filii qui et ipsis legitime succedant idem patrimonium ecclesie nostre libere vacabit Ut autem hec rata et inconvulsa permaneant nos in testimonium ipsius actionis presentem paginam conscribi fecimus et impressione sigilli nostri roboravimus Huius donationis et actionis testis sum ego Theodericus huius cenobii abbas decimus nominis autem secundus Testantur etiam Heinricus prior Cono prepositus Nicolaus capellanus Bertoldus Fridericus conversi Rodolfus de Dalem Eustachius eiusdem ecclesie advocatus Hildebrandus de Drismenstide Hermannus frater pincerne Hildebrandus de Embreke ministeriales sancte Marie Fridericus de Stidem Fridericus de Helperde Heinricus de Rothe Thidericus ministeriales sancti Michahelis Reinoldus de Hottenem Fridericus Constantinus milites et alii quam plures