Charter Document - 04110002

Charter Document - 04110002


Charter Number: 04110002
Cartulary Title: Urkunden St. Michael
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1140
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Notum sit omnibus sancte matris ecclesie filiis qualiter cives de Hasekenhusen capellam novam eo loci construxerint in qua propter hostium crebram incursionem confugii solatia sibi providerent Sed quia prius ecclesie in Eveniggerod dicioni subiacebant ea se pactione redemerunt ut ipsi ecclesie non minorem quam antea in omnibus sollicitudinem et insuper annuatim VI solidos in festo sancte Cecilie persolvant et sic baptismatis ac divine servitutis et sepulture sollempniis licenter utantur Presbiter quoque matris ecclesie non dissimili cura novicie capelle providebit Que omnia nisi absque contradictionis ambiguitate inviolata custodiantur nichil horum que concessa sunt ratum haberi decernimus Huic conventioni ego Bernhardus dei gratia Hildenesheimensis episcopus Theoderico abbate cenobii sancti Michahelis annuente et Walthero eiusdem loci advocato mediante assensum prebui et testamentum eiusdem actionis sigilli mei auctoritate firmavi Actum dominice incarnationis anno Millesimo centesimo XL indictione IIII X kalendarum decembris Hi testes affuerunt Liudolfus Lambertus capellani Waltherus eiusdem loci advocatus Theodericus de Machtigeshusen Conradus de Harlesse Haoldus de Dislessem et alii plures