Charter Document - 04103050

Charter Document - 04103050


Charter Number: 04103050
Cartulary Title: Regensburg, Archiv des Katharinenspitals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Indulgence
Date: 1251
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
Monasterium.net

Charter:

Universis Christi fidelibus per Alamanniam constitutis ad quos presentes littere pervenerint Frater Hugo miseratione divina tituli sancte Sabine prespiter cardinalis apostolice sedis legatus salutem in domino sempiternam Quoniam ut ait apostolus omnes stabimus ante tribunal Christi recepturi prout in corpore gessimus sive bonum fuerit sive malum oportet nos diem messionis extreme misericordie operibus prevenire ac eternorum intuitu seminare in terris quod reddente domino cum multiplicato fructu recolligere debeamus in celis firmam spem fiduciamque tenentes quoniam qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet vitam eternam Cum igitur sicut dilectus in Christo [] provisor hospitalis Ratisponensis nobis intimare curavit idem hospitale ipsum edificare ceperit opere sumptuoso nec ad consummationem huiusmodi et ad sustentationem pauperum ad illud confluentium proprie sibi suppetant facultates universitatem vestram rogamus monemus et hortamur in domino atque in remissionem vobis iniungimus peccatorum quatenus de bonis vobis a deo collatis pias ad id elemosinas et grata ei caritatis subsidia erogetis ut per subventionem vestram dictum opus consummari valeat et alias eorundem pauperum indigentie provideri et vos per hec et alia bona que domino inspirante feceritis ad eterne possitis felicitatis gaudia pervenire Nos enim de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi omnibus vere penitentibus et confessis qui ei ad id manum porrexerint adiutricem quadraginta dies de iniuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus Quas mitti per questuarios districtius inhibemus eas si secus actum fuerit carere viribus decernentes Dat Colonie XII kl januarii pontificatus domini Innocentii pape quarti anno nono