Charter Document - 04102050

Charter Document - 04102050


Charter Number: 04102050
Cartulary Title: Regensburg, Archiv des Katharinenspitals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1246
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
Monasterium.net

Charter:

Innocentius episcopus servus servorum Dei universis Christi fidelibus per Ratisponen[sem] Saltzpurgen[sem] et Frisingen[sem] civitates et dyoceses constitutis salutem et apostolicam benedictionem Quoniam ut ait apostolus omnes stabimus ante tribunal Christi recepturi prout in corpore gessimus sive bonum fuerit sive malum oportet nos diem messionis extreme misericordie operibus prevenire ac eternorum intuitu seminare in terris quod reddente domino cum multiplicato fructu recolligere debeamus in celis firmam spem fiduciamque tenentes quoniam qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet vitam eternam Cum igitur sicut dilecti filii magister et fratres hospitalis sancte Katherine Ratisponensis sua nobis insinuatione monstrarunt ipsius hospitalis redditus et proventus adeo sint tenues et exiles quod nec ipsi nec alii peregrinantes pauperes et infirmi quos in eodem hospitali frequenter intuitu caritatis recipiunt ex ipsis valeant nisi per subventionem fidelium sustentari Nos credentes animabus vestris fructuosum existere si manum illis porrexeritis caritatis universitatem vestram rogamus monemus et hortamur in domino vobis in remissionem peccaminum iniungentes quatenus de bonis a deo vobis collatis pias elemosinas et grata eis caritatis subsidia erogetis ut per subventionem vestram tam ipsorum quam aliorum pauperum illuc confluentium inopie consulatur et vos per hec et alia bona que domino inspirante feceritis ad eterne possitis felicitatis gaudia pervenire Nos enim de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi omnibus vere penitentibus et confessis qui eis manum porrexerint caritatis X dies de iniuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus Has autem litteras mitti per questuarios districtius inhibemus eas si secus actum fuerit carere iuribus decernentes Dat Lugdun IIII non maii pontificatus nostri anno tercio