Charter Document - 04100172

Charter Document - 04100172


Charter Number: 04100172
Cartulary Title: Regensburg, Archiv des Katharinenspitals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1245
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine Domini amen Universis Christi fidelibus presens scriptum intuentibus Eberhardus prepositus maioris ecclesie Ratisponen[sis] atque archdiaconus salutem in omnium salvatore Ut tempus labitur sic gesta mortalium nisi litterarum apicibus subscriptis testibus obtineant firmamentum Noverint ergo presentes ac posteri quod Hailwigis mulier in nostri presentia constituta locationem curie sue Yfelstorf quam videlicet curiam de consensu nostro et consilio pleno iure nemini penitus reclamante hospitali Ratisponensi multos ante annos habendam contulerat atquea possidendam in manus fratris Vlschalci tunc temporis existente magistro hospitalis resignavit pariter et abdicavit sub hac forma ut frater Vlschalcus vel quicumque domino vocante successor suus in ipso hospitali exstiterit antedictam curiam ad nutum atquec consilium prefate Hailwigis singulis locet annis Ea namque hoc modo locata sive pro frumento sive pro denariis sepe dicta Hailwigis plenos ipsius proventiis recipiat et quoadusque ipsa vivat in signum atque testimonium proprietatis quatuor metretas maioris mensure Ratisponen[sis] que vulgariter vierhlinch nuncupatur hospitali singulis annis persolvat aliqua penuria ulla vere grandinis auth spoliorum seu qualiscumque pressure occasione non obstante Post obitum vero Hailwigis mulieris hospitale universos proventus curie sue Yfelstorf ex integro percipiat quiete possideat atquec in usus suos prout opus fuerit disponat Huius rei testes sunt Chunradus vice plebanus in Phreim Chalhohus miles de Hage Vlrich Hornpech Hainrich de Smidgadem Hugo atque Ditrich servientes atque alii quam plures fideles Christi Ne vero tale donum aliquam calumpniam paciatur in posterum ad preces utriusque partis huiusmodi gesta litteris nostris sigilli nostri munimine roboratis confirmamus