Charter Document - 04100171

Charter Document - 04100171


Charter Number: 04100171
Cartulary Title: Regensburg, Archiv des Katharinenspitals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s):
Date: 1212
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

O Hugo Dei Gratia Rorensis Ecclesie Prepositvs O Gesta sepe labuntur ab hominum memoria que non fuerunt litterarum custodie mancipata Noverint igitur presentes et futuri quod nos concessimus hortus duos ecclesie nostre proprios ultra pontem Danubii Ratispon[ensem] sitos domino Alhardo Svezzen et uxori sue Alhaidi et filiis suis Chvnrado et Hainrico ad vite sue terminum possidendos tali conditione ut singulis annis in festo beati Emerami XXXV denarios pro censu et XV pro decima ecclesie nostre persolvat Quod autem hec concessio facta sit per manus nostras et de consensu capituli nostri presens pagina sigillo nostro roborata et testium subscriptio evidenter declarant Testes sunt huius rei Chvnrad[us] de Urstorf Hainricus de Alenshvsen Albertvs Cheisbize de familia Chvnradi Marxstain Sigehardus Rufus Ortwinus de Mandelchen Fridericus de Perge Chvnradus et frater suus Hainricus de Geinelchoven Hainricus vnder den Walhen Ekbrechdus frater suus Chvnradus de Svneching Levtwinus dulcis Fridericus Zavf Rvdigervs tf de Tnawe