Charter Document - 04100168
Charter Number: | 04100168 |
---|---|
Cartulary Title: | Regensburg, Archiv des Katharinenspitals |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1242 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Sifridus sola Miseracione Divina Ratispon[ensis] Episcopus Imperialis Aule Cancellarius O omnibus in perpetuum I Sicut hominum acta commendabilia benigno prosequimur affectu sic eadem ubi nos respexerint digno semper et necessario effectu iuvare intendimus et firmare Igitur tenore presentium publice protestamur quod Chvnegvndis vidua Chvnradi de Schansteine bone memorie dicta de Erlinge ad laudem et gloriam Domini nostri Iesu Christi et in remedium animarum proprie videlicet ac parentum suorum curiam Hagenbache quam quiete ac pacifice proprietatis titulo possedebat in nostra presentia donavit hospitali infirmorum Ratispone in ponte sito et eandem a dicto hospitali recepit ad censum X denariorum Ratispon[ensium] annuatim pro vite sue tempore solvendorum tali interposita condicione quod decedente prefata vidua memorata curia ad sepedictum hospitale redire debeat eique cum omnibus proventibus et omni proprietate integraliter deseruire In cuius rei evidentiam presentes litteras conscribi fecimus et sigilli nostri munimine roborari Testes sunt hii Albero abbas de Richenbach Chvnradus prepositus sancti Magni Heinricus decanus maioris ecclesie Heinricus Semannus canonicus eiusdem ecclesie frater Chvnradus magister domus sancti Egidii frater Chvnradus de eadem domo Wernherus scolaris cognatus prepositi sancti Magni Laici Purchardus de Wiern Fridericus de Perge Otto Pragarius Livtwinus cives Ratispon[ensis] Zacharias de Hage Gozwinus Wallarius Ratoldus de Thispach et alii quam plures Acta sunt hec anno domini MCCXLII indictione XV VI kal iulii