Charter Document - 04100165

Charter Document - 04100165


Charter Number: 04100165
Cartulary Title: Regensburg, Archiv des Katharinenspitals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1289
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Que geruntur in tempore ne a memoria disscesserint necesse est ea scripture testimonio I perhennari Nos igitur frater Chvnradus de Hertinge humilis provisor sancte Katherine hospitalis Rat[isponensis] universis presentem litteram inspecturis cupimus esse notum quod noster fidelis amicus Heinricus judex in foro dictus Schertzer in remedium anime sue ac uxoris sue Alheidis et aliorum suorum antecessorum vineam sitam in superiori winczer mediam libram solventem hospitali sancte Katherine Agewolfo de Merenpach titulo proprietatis sub [h]ac emit condicione ut pro vite sue tempore libere perfruatur exceptis XXX denariis qui pro testimonio super infirmariam ad linteamina infirmorum singulis annis tribuantur Post obitum vero ipsius census predicte vinee ad linteamina totaliter devolvetur Super predictus Henricus una cum uxore sua Al[heidis] suam circa nos humiliter petivit fieri sepulturam et si infra spacium trium dierarum decesserit quod absit fratres ipsius hospitalis tenentur plaustro suo corpus eiusdem afferre cum vigiliis et missarum orationibus devocius tummulando Huius rei testes sunt Heinric[us] cappellanus Ch[unradus] celerarius frater Siboto frater Frideric[us] Laici vero Rudigerus Wrger Wernherus Schertzar et alii quam plures