Charter Document - 04100156
Charter Number: | 04100156 |
---|---|
Cartulary Title: | Regensburg, Archiv des Katharinenspitals |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1298 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Bonifacius episcopus servus servorum dei dilecto filio magistro Conrado doctori decretorum canonico Eisteten[sis] salutem et apostolicam benedictionem Conquesti sunt nobis magister et fratres hospitalis de pede pontis Ratispone quod Conradus dictus Swepfermannus laicus Eisteten[sis] diocesis super terris debitis possessionibus et rebus aliis iniuriatur eisdem Ideoque discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatinus partibus convocatis audias causam et appellatione remota usuris cessantibus debito sine decidas faciens quod decreveris per censuram ecclesiasticam firmiter observari Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio vel timore subtraxerint censura simili appellatione cessante compellas veritati testimonium perhibere Dat Rome apud Sanctum Petrum V id marcii pontificatus nostri anno quarto