Charter Document - 04100151

Charter Document - 04100151


Charter Number: 04100151
Cartulary Title: Regensburg, Archiv des Katharinenspitals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1296
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris presentem litteram inspecturis quod ego Ditericus et Ditherus frater meus dicti de Hehsenakher unanimi voluntate et cum consensu pleno uxorum nostrarum Dimvdis videlicet et Elspetis necnon aliorum heredum nostrorum vendidimus confratribus hospitalis in pede pontis Ratispone bratum nostrum apud Alten Hehsenakher situm quod in vulgo Tollenhofer nomine dicitur iusto proprietatis titulo pro novem libris denariorum monete Rat[isponensi] tam racionabili discretione quod nos dictorum confratrum propugnato res et ex planatores qui in vulgo gewer dicuntur debemus esse dicti brati contra omnes nostros heredes presentes et futuros ac quoscumque impetitores eiusdem Quod si non fecerimus ex tunc Jordanus de Talbevnt et Hiltprandus de Hintzenhavsen moniti a confratribus supradictis in foro Ritenbvch se recipere sine qualibet contradicione in obstagio tenebuntur non exituri usque ad plenam et debitam prescripta condicione satisfactionem ab eodem In cuius rei testimonium presentem dicti hospitalis confratribus dedimus litteram sigillorum nostrorum robore ac subnotationem testium communitam qui interfuerunt emcioni supradicte Rehwinus de Peirstorf Vlricus de Peirstorf Vlricus de Hagenhvel Heinricus de Tevzzing Chvnradus Chaste de Hehsenakher Chvnradus schatz de Ritenbvrch Ditericus Chegler Heinricus Mehtner et Vlricus Pschvedir et alii quam plures Actum anno MCCLXXXXVI quarta feria post Oculi