Charter Document - 04100144
Charter Number: | 04100144 |
---|---|
Cartulary Title: | Regensburg, Archiv des Katharinenspitals |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1295 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ut res geste robur obtineant scripture solent testimonio perennari Ego igitur Otto I dictus de Chrondorf una cum fratre meo Hiltwino [] Universis presentem litteram inspecturis cupio fore notum quod curiam nostram sitam in Sehoven et swaigam nostram sitam in Ratemshart que ad nos titulo proprietatis agnoscuntur pertinent hospitali sancte Katherine in pede pontis Ratispone cum omnibus suis attinenciis cultis et incultis quesitis et inquirendis cum consilio et consensu uxorum nostrarum videlicet Wilbirgis ac Petrisse necnon omnium heredium nostrorum pro C libris Rat[isponensium] denariorum libere vendidimus perpetuo possidenda Tali siquidem interposita condicione ut heredes nostri ammodo nichil iuris sibi in predictis bonis vendicent aut usurpent Insuper adhoc nos presentibus obligamus quod predictorum bonorum auctores qui vulgariter Lweren dicuntur esse debeamus decem annos et unum diem continue securitos et quocumque certamine sex in pugnationem bona superius nominata fuerint obvoluta nos tenebimur sine omni contradictione hospitali facte penitus absoluta In cuius reit testimonio presentem paginam munimine sigillorum nostrorum dedimus roboratam Testes sunt Chvnrad[us] dictus Zant Vlric[us] Nevenburg[us] Hainr[icus] Motzing[us] Ingramus Ottwin[us] preco Dypold[us] de nova civitate frater Ch[unradus] magister hospitalis frater Syboto dominus H item dominus H sacerdotes domui et alii quam plures fidedigni Acta sunt hec anno domini MCC nonagesimo quinto secundo kal Septembris