Charter Document - 04100137

Charter Document - 04100137


Charter Number: 04100137
Cartulary Title: Regensburg, Archiv des Katharinenspitals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1294
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Actiones hominum perire possunt ex facili nisi litterarum memoria se senciant I conmuniri Ego igitur Vlricus comes de Livtenberch in remedium anime mee necnon carissimi patris mei comitis Gebhardi pie memorie et aliorum meorum antecessorum me sub hiis scriptis obligo et profiteor quod in dilectos fratres hospitalis sancte Katherine in pede pontis Ratispone ius proprietatis possessionum quarum pensio ad XII libras se annuatim extendere valuerit ubicumque site fuerint sive ipsis fratribus hospitalis donate fuerint sive propria pecunia conparaverint volunterie transtuli accedente aliorum meorum amicorum consilio et voluntate Et hoc si infeodacio ad me iure dominii pertinere dinoscatur earumdem In cuius rei testimonium presentem paginam munimine sigilli mei dedi roboratam testibus subnotatis Testes sunt dominus Eberhardus de Sluezzelberch Vlricus de Pfreim Fridricus de Pernstein Vlricus de Chaltental Vlricus Stuergrans Wernherus de Ollschenbach fratres vero hospitalis dominus H Romanus dominus H iunior frater Chvnradus magister hospitalis frater Chvnradus de Nernberch frater Fridricus et alii quam plures fide digni Acta sunt hec anno domini MCC nonagesimo IIII in ascensione domini