Charter Document - 04100134
Charter Number: | 04100134 |
---|---|
Cartulary Title: | Regensburg, Archiv des Katharinenspitals |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1294 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Otto dei gratia palatinus comes Reni dux Bawarie omnibus presentia inspecturis volumus esse notum quod cum propter brevem vitam hominum eorumque labilem memoriam ea que vite aguntur et perpetuam aspirant nocionem necesse sit scriptum testimonio roborari Inde est quod inspectis necessitatibus debitorum nostrorum consideratisque utilitatibus fratrum et infirmorum domus hospitalis Ratispone curiam nostram in Rvkchoven tytulo proprietatis nobis attinentem pro centum libris den[ariorum] Rat[isponensium] cum omnibus adherenciis suis quesitis et inquisitis cultis et incultis pascuis pratis nemoribus et aliis quibuscumque protinentibus ad eandem ipsi hospitali de karissimorum fratrum nostrorum Lvdwici et Stephani expresso beneplacito atque voto vero emptionis contractu vendidimus et tradidimus suis usibus perpetuo possidendam nichil iuris tam in exactionibus steurarum quam in herbergis angariis et perangariis ac alis vexationibus seu prestationibus realibus sive personalibus quocumque censeantur nomine nobis per nos et officiales nostros in ipsa curia decetero vendicantes Et quia ea que subiecta sunt oculis per discussos veritatis radios in lucem magis perdeunt clariorem eademque plus possunt memorie commendari ad hoc nos presentibus obligamus ut quam primum cum predictis fratribus nostris venerimus Ratisponam extunc vocatis per magistrum domus eiusdem quos ad hoc viderit expedire eandem curiam in altari beate Katerine virginis ibidem sanciabimus sive resignabimus cum omni iure suo quod nobis vel ipsis fratribus nostris huc usque in ea competiit vel competere dinoscitur in futurum Renunciantes libere et precise tam nos quam prenotati fratres nostri pro nobis ipsis heredibusve nostris vel eorum omni auxilio et actioni iuris tam canonci quam civilis siquod nobis ex prenominata curia posset procedente quocumque tempore suffragari In cuius rei testimonium presens instrumentum eis dedimus nostri et predictorum fratrum nostrorum sigillum robore communitum testibus qui presentibus interfuerunt nichilominus subnotatis Et sunt hii reverendus in Christo pater dominus Heinr[icus] Rat[isponensis] episcopus Vl de Abensperch Ch de Satelpogen Al vicedominus de Strvbinga Karolus frater suus Karolus de Awe Heinr[icus] Zant Fridericus de Awe et Otto Wallerius cum aliis quam pluribus fide dignis Datum et actum Strvbinge anno domini MCCLXXXX quarto in die beate Scolastice