Charter Document - 04100133
Charter Number: | 04100133 |
---|---|
Cartulary Title: | Regensburg, Archiv des Katharinenspitals |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1293 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Cum secundum instituta legalia promissa parentum a dilectis heredibus debeant benivolencius adinpleri ego igitur Vlricus lantgravius de Livtenberch universis presentem litteram inspecturis cupio esse notum quod hospitali sancte Katherine in pede pontis Ratispone curiam sitam in Pueschenhaim quam pater meus Gebhardus pie memorie Heinrico de Reichkering contulerat iure feodali cum omnibus suis attinenciis et censum XXX deneriorum qui de curia in Pueschelchinden iure advocatie singulis annis dabantur necnon quedam alia prediola desolata in remedium anime patris mei carissimi Gebhardi felicis memorie Lantgravii de Livtenberch sicut fratribus hospitalis coram personis ydoneis et honestis promiserat vite sua una cum matre mea dilecta [] perenniter adpropriavi Ut hec rata permaneant presentem paginam munimine sigilli nostri dedi roboratam testibus subnotatis Testes sunt dominus Chunradus de Paulstorf dominus Heinricus Romanus capellanus hospitalis frater Perhtoldus Clauierc frater Chunradus de Nurnberch frater Chunradus de Herting magister hospitalis frater Fridricus de Sneberch frater Weinmarus Wernherus de Velschenbach Heinricus filius suus et aii quam plures fide digni Actum sunt hec anno domini MCC nonagesimo tercio in die beati Thome apostoli