Charter Document - 04100132

Charter Document - 04100132


Charter Number: 04100132
Cartulary Title: Regensburg, Archiv des Katharinenspitals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1293
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ut res geste robur obtineant scripture solent testimonio perhennari Ego igitur Heinricus miles de I Reihkering universis presentem litteram inspecturis cupio esse notum quod hospitali sancte Katherine in pede pontis Ratispone duas curias sitas in Chroempach et in Poeschenhaim cum omnibus attinenciis cultis et incultis quesitis et inquirendis pro quinquaginta una libris vendidi titulo proprietatis habito de super consilio et consensu filiorum meorum videlicet Fridrici Heinrici Vlrici Heinrici ac filiarum mearum Choenegundis Petrisse Anne necnon ceterorum meorum amicorum accedente conformitur voluntate insuper iam dicti mei liberi omni iuri quod eisdem in supradictis curiis per successoriam hereditatem conpetere videbatur coram personis ydoneis et honestis libere renunciaverunt et solute Et fratribus ipsius hospitalis una cum filiis meis supradictis laudabiliter conpromisi quod predictarum curiarum secundum ius terre auctores quod vulgo dicitur gwer existere debeamus X annos et unum diem simul secuturos Ut hec rata et inconvulsa permaneant presentem paginam sigillorum munimine videlicet domini mei Chunradi de Paulstorf et proprii dedi roboratam Testes sunt frater Chunradus magister hospitalis frater Chunradus clauier dominus Chunradus de Paulstorf Wolfhardus Zenger Heinricus de Tevren Rupertus officialis domini de Paulstorf Weiglinus servus suus Chunradus Swankendorfeir Vlricus medicus Chunradus Zenger Dipoldus Vilgast Zeitwinus iudex Heinricus vello frater suus Heinricus scriba decani in presens Acta sunt hec anno domini MCC Nonagesimo tertio VI kal julii