Charter Document - 04100131
Charter Number: | 04100131 |
---|---|
Cartulary Title: | Regensburg, Archiv des Katharinenspitals |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1293 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Universis presentem litteram visuris et audituris Nos Baldwinus de Parbing I magister consules ac universitas civium Rat[isponensium] declaramus et declarando cupimus esse notum quod ad nostram veniens presenciam Fridericus Setzarius una cum fratre Chvnrado magistro hospitalis sancte Katerine in pede pontis Ratispon[ensis] protestatus est publice se et suos heredes nichil juris habere in huba sita in campis civium Ratispon[ensi] que quondam fuit Prvnonis in Echirchen quam utique hubam Vlricus Setzarius noster concivis in remedium anime sue hospitali sancte Katerine prelibato fideliter condonavit Sed tantummodo susceptam et receptam de manibus illustris domini Ottonis ducis Baw[arie] ipsam hubam hospitalis dicti nomine portet feodi titulo fideliter et conservet In cuius rei testimonium presentem prelibato hospitalis magistro et hospitali sepedicto dedimus litteram sigilli nostre universitatis et annotacione testium scilicet consulum juratorum robore communitam Et sunt hii dominus Karolus de Awe dominus Karolus Pragarius Otto Wollarius Fridericus Weimtinger Heinricus Strvbinger Heinricus Dulcis Chvnradus Dens Gebhardus Vpchofer Chvnradus Gvmperti Vlricus Woller Fridericus Nevnbvrger Otto Vavlwiser Goezwinus in Foro Ditmarus Chratzer Fridericus Loebel et Heimo inter Latinos Actum anno domini MCCLXXXXIII feria sexta ante festum sanctorum Petri et Pauli apostolorum