Charter Document - 04100127
Charter Number: | 04100127 |
---|---|
Cartulary Title: | Regensburg, Archiv des Katharinenspitals |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1293 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Universis presentem litteram inspecturis vel ettiam audituris ego Romunchus de Chamerstein cupio esse notum quod avus meus dictus Romunchus felicis memorie in remedium sue anime quedam predia sita in Tahen in Pozensreut in Olschenwach hospitali sancte Katherine in pede pontis Ratispone est testatus Et ego Romunchus nepos ipsius Romunchi prenotati profiteor me predia supradicta titulo proprietatis michi attinencia hospitali super altare sancte Katherine resignasse ac ettiam bona voluntate omnium heredum meorum coram personis ydoneis denegasse Ut hec rata et inconvulsa permaneant presentem paginam munimine sigilli mei roboravi Acta sunt hec domino Ottone vicedomino de Chrondorf presente anno domini MCC nonagesimo tercio proxima secunda feria post Reminiscere Testes sunt Werntto de Hautzendorf Woelchlinus scriba vicedomini Zacharias Wernherus de Olschenbach dominus Heinricus capellanus hospitalis frater Chunradus magister frater Chun[radus] clavier et alii quam plures fide digni