Charter Document - 04100126

Charter Document - 04100126


Charter Number: 04100126
Cartulary Title: Regensburg, Archiv des Katharinenspitals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1293
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Universis presentem paginam inspecturis vel eciam audituris ego Chvnradus de Hohenvels cupio esse notum quod ius in feodandi seu in feodacionis quod in decima per perrochyam Lenchoven michi meisque fratribus competebant in manus domini mei venerabilis Ratisponensis episcopi liberaliter resignavi promittens de meis fratribus quibus ad hoc etas fuerit competens et provecta infra nunc et festum sancti Georii similem resignacionem fieri per eosdem hii vero qui tenerioris adhuc etatis fuerint cum annos attingerint racionis idem facere tenebuntur Ut autem hec rata permaneant et ad effectum debitum perducantur una mecum se obligant et promittunt discreti viri H de Ernvels Vl marschalchus de Lengenuelt Al de Strawbinga vice dominus tali pacto quod si promissio predicta fuerit veniente temporis oportunitate forsitan retardata memorati viri Ratispone obstagia sub intrabunt Inde donec predicta fiant omnia nullatenus exituri Et si unum illorum fideiussorum quod absit medio tempore mori contigerit equivalente eidem tenebor substituere loco sui In cuius rei testimonium presens scriptum sigilli mei et sigillorum predictorum fideiussorum appensionibus roboravi Acta sunt hec coram domino reverendo episcopo Ratisponensi anno domini MCC nonagesimo tercio feria tercia post Invocavit Testes sunt Hainricus de Salir Karulus de Awe Otto Woller Vlricus magister curie domini episcopi Rugerus de Werthof Vlricus Pamkartter Hainricus de Ae et alii quam plures fide digni