Charter Document - 04100125
Charter Number: | 04100125 |
---|---|
Cartulary Title: | Regensburg, Archiv des Katharinenspitals |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1292 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ego Weichardus plebanus inferioris monasterii necnon Reinoldus magister leprosorum in orientis parte I sedencium universsis presentem paginam inspecturis volumus esse notum quod nos de communi consensu omnium leprosorum nostraque concedente optima voluntate hortum nostrum penes hortum hospitalis situm in oriente quem Chunradus Wirtlinus cognomine a provisoribus predictorum seu ipsis specialibus supradictis iure dudum pro persona sua receperat precarie eadem resignata sibi plenissime sic per[sona] pro nos simul melius recompensata predictum hortum hospitali Rat[isponensis] suo bono arbitrio ab anni futuri spacio in perpetuum de cetero contulimus libere possidendam tali forma ut provisores prenotati hospitalis quicumque tunc domui fuerint providentes tres solidos denariorum Rat[isponensium] usualis monete in festo sancti Martini annis singulis administrent Si autem desides se exhibuerint hoc neglecto secundum penam iure civilia inducantur Ut hec rata permaneant et inconvulsa sigilli nostri robore dedimus confirmari simul et testibus subsequendis Testes huius sunt hii plebanus et magister predicti et eorum subditi leprosi Rupertus calciator in Strata Pontis magister hospitalis frater Chunradus dictus de Herting frater Riugerus de Alerspurch et alii quam plures Acta sunt hec anno domini MCC nonagesimo secundo