Charter Document - 04100122

Charter Document - 04100122


Charter Number: 04100122
Cartulary Title: Regensburg, Archiv des Katharinenspitals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1292
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine domini amen Marcrobius dei gratia abbas sancti Iacobi una cum conventu suo universis Christi fidelibus veritatem et I iusticiam diligentibus ad quorum conspectum presens scriptum pervenerit salutem in omnium salvatore Ut gesta hominum per oblivionis sive contencionis vicium non destruantur sed etates hominum transeant bene salva cautum est et necesse ut ipsa scripture testimonio perhennentur Notum igitur esse cupimus universis tam presentibus quam futuris quod nos abbas de consensu et voluntate confratrum nostrorum Agneti sorori hospitalis dicte Hoeltzlinne et sorori Elizabeti et fratri Riug[er]o dicto de Alerspurch Rat[isponensis] attinentibus ettiam hospitali aream nostram sitam ante portam nostram concessimus ad ipsorum trium vite curriculum pacifice continendam tali adiecta condicione quod memoratum hospitale nobis annis singulis XXX denerios de iam dicta area pro personis supradictis censualiter persolvere non obmittat in vigilia vel in die nativitatis domini nisi causa legitima fuerit prepeditum quod si cura non obstante legitima neglexerit pretaxatum censum videlicet XXX denariorum duplicabita preterea est adiectum si memorate persone decesserint personis eisdem aliis non substitutis nos in structura et edificiis super prefatam aream omni modo confectis nullam nobis iurisdicionem iudicabimus adtrahendo nisi aream solummodo sepefatam Et ut talis contractus robur obtineat firmitatis presentes litteras sigillorum nostri conventus videlicet appensione fecimus communiri Testes huius sunt hii dominus Matheus prior ad sanctum Petrum extra muros Donatus prior Bemoldus dictus Stroeboch dominus Nemeas magister Thomas custos Dauit dominus Dit[ri]cus de Eue miles et frater suus Karulus Chunradus dictus Puntschuch dominus Heinricus de superiori monasterio frater hospitalis et alii quam plures Acta sunt hec anno domini MCC nonagesimo secundo post passca dominica jubilate