Charter Document - 04100116

Charter Document - 04100116


Charter Number: 04100116
Cartulary Title: Regensburg, Archiv des Katharinenspitals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1291
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Pergerus Werenhardus et Heinricus dei gratia comites de Leunberch universis presens scriptum intuentibus salutem in eo qui salus perseverabilis exstat omnium nunc et vita Gesta rerum mobilium vel movendarumque actus et hominum dignam memoria arbitrantur scriptis stabilibus ideo confirmari ne oblivionis incedant cursum perpetem et fallacem vel alicuius motu fraudulencie obrui proinde valeant ac deleri ergo nos predicti comites respicientes nostre fiducie et karitatis munimina in futuro Universis presentem litteram respecturis et singulis profitemur quod curiam nostram sitam in Seibrezdorf cultis et incultis quesitis et inquirendis omnibus attinenciis cuius collatores diucius exstitimus dominanter ornari etiam a nobis Vlricus dictus Chlorbschinch cognomine se fatebatur iure feodali dimidiam scilicet curiam reverencius recipisse alius vero eiusdem curie partis residue tempore quo eam predictus Vlricus Chlobschinch nostris manibus vendidit hospitali profitebatur nos fore liberos et pfaselos ad peticionem predicti Vlrici et ob reverenciam sancte Katerine videlicet hospitali proprietatis articulo tradidimus pacifice possidendam tali forma ut a nobis heredumque nostrorum tam presencium quam futurorum vel prefati Vlrici et heredum suorum simul instancia videlicet pretaxatum hospitale in eadem curia in peticioni sive exactioni in debite nullatenus aliqualiter subiciatur ut autem hec permaneant et inconfulsa sigillorum venerabilis domini nostri ducis Ottonis videlicet nostrique sigilli munimine dedimus diligencius roborari Testes huius sunt hii ipsi comites supradicti dominus Ditricus de Eue Heinricus Dens Alberttus Woetkadmer magister hospitalis et sui fratres et alii quam plures Datum anno domini MCC nonagesimo primo circa festum omnium sanctorum