Charter Document - 04100115

Charter Document - 04100115


Charter Number: 04100115
Cartulary Title: Regensburg, Archiv des Katharinenspitals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1291
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Hainricus dei gratia Ratisponensis episcopus universis presentes litteras inspecturis volumus esse notum quod dilecti in Christo frater Hainricus de Sulzpach commendator totusque conventus fratrum Tevtunicorum ecclesie sancti Egidii Rat[ispone] propter urgentem necessitatem provida deliberacione perhabita de concordi et unanimi voluntate vendiderunt curiam in Runspach cum omnibus suis iuribus redditibus ac pertinenciis quibuscumque cultis et incultis quesitis et inquirendis viris religiosis magistro et fratribus hospitalis in pede pontis Rat[ispone] proprietatis titulo perpetuo possidendam cum omni iure quo eam frater Vlricus dictus Lot[er] donaverat ecclesie sancti Egidii antedicte pro viginti octo libris denariorum Rat[isponensium] solutis per eosdem fratres in pecunia numerata que in evidentem utilitatem eiusdem ecclesie sancti Egidii sunt converse et ne fratres dicti hospitalis in empcione predicte curie contingat aliquod dispendium sustinere prefati Commendator pro se et suis successoribus et fratres eiusdem domus se ad hoc voluntarie astrinxerunt quod de curia supradicta auctoritatem quod vulgariter gwerschaft dicitur preterea debeant coram quocumque iudice competente per decem annos et diem unam eandem empcionem continue secuturos et nichilominus omne dampnum quod ex iustis inpeticionibus et actionibus quibuscumque que medio tempore fratribus predicti hospitalis suboriri possent coram ecclesiastico vel seculari iudicio in curia antedicta teneantur integraliter resarcire In cuius rei testimonio presentes litteras sigillis nostro videlicet et domus predicte sancti Egidii fecimus roborari cum testibus subnotatis qui sunt Ditricus de Awe frater suus Karolus Hainricus Dens Otto Woller et alii quam plures fide digni Datum anno domini MCC nonagesimo primo in die Felicis et Adaucti martirum in civitate Ratispone