Charter Document - 04100114

Charter Document - 04100114


Charter Number: 04100114
Cartulary Title: Regensburg, Archiv des Katharinenspitals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1290
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Universis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presens scriptum intuentibus salutem in eo qui est auctor I salutis Quia per momentaneos defectos mortales homines tum tempore tamquam umbram videmus preterire sanum duximus ea que a nobis civibus in Dingolfing racionabiliter facta sunt utilitatis causa Notum sit igitur universis intuentibus quod sic ordinavimus ex parte una puerorum cuiusdam civis in Dingolfing dicti quondam Chunradus Pladem ex parte altera fratris Sibotonis qui in eodem negocio fuit procurator hospitalis Ratispone pro quadam curia in Holzhausen quam prenominatus C[hunradus] dictus Pladem hospitali Ratispone pro salute anime sue legavit Pueri ipsius Chunradi antedicti videlicet Volricus Meza et Jevdda eandem curiam prenominato hospitali sine omni impulsacione futura et presenti dimiserunt absolutam nulla iura decetero in ipsa curia habituri Hec facta sunt mediante domino Marquardo plebano et Leupoldo dicto Locherer Testes H de Deispa Vol sacerdos Ch in monte Perchtoldus Johanes ut hoc ratum permaneat presentem zedulam munimine nostri sigilli iussimus infirmari