Charter Document - 04100110
Charter Number: | 04100110 |
---|---|
Cartulary Title: | Regensburg, Archiv des Katharinenspitals |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1290 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos frater Ch[unradus] magister hospitalis sancte Katerine Rat[ispon]e in pede pontis ac universitas fratrum eiusdem conventualis ecclesie omnibus presentem paginam inspecturis volumus esse notum quod cum domus hospitalis per elemosinarum auxilia ac iniquorum hominum suggestione remota arbitretur posse plenius habundari curiam nostre predicte domui penes predium nostrum super montem in Helchenbach de preelatam Otto dictus Goglo de Abach cultis et incultis quesitis et inquesitis cum omnibus attinenciis quibus predicta curia fuerit deputata sub caucione fideiussorum fidelium omni proprietatis articulo pro quinquaginta duabus libris scriptis presentibus profitetur libere vendidisse Nec non Otto predictus Goglo coram vicedomino de Straubing ceterisque personis ydoneis sepedictam curiam omni iure quo sibi uxori sueque pueris a quo privata fuerit vel collata sub manu Pertholdi videlicet Gebstorfferii delegatoris quod vulgaritas salman non desunt appelari absque omni inpugnacionis astucia integraliter resignasse Ut hec autem condicio in posterum permaneat inconfulsa antedictus Goglo Vlricus de Auerring H[einricus] de Alostorf vel de Hard Eberhardus de Etelhausen H de Eilenpach pro omnibus quibuscumque gravaminibus seu querimoniis predicta curia fuerit aliqualiter involuta per decennium nobis ac domni obligare non distulit iure fideiussori responsuros Quod si predicta curia querimoniam inciderit dissolutam ex his quinque fideiussoribus perhabitis tria cognomina aput nos dampnum Goglonis Rat[ispon]e nosscantur protinus intratura donec fideiussorum per dictorum duorum substancie querimonie antedictis cautelam nobis debitam porrigant et condignam ac si duarum pranarum discretio infra spacium dierum XIIII non consequi finem nec poterit adipisci trium anne cedencium vero personarum substancie super dampnum Goglonis obstagia priorum intrare non differant nec recusent quo usque finem per eos salutiferam capiat et securam In cuius rei testimonium sigillo H de Alostorf ac testibus subnotatis presens scriptum tradidimus diligencius communiri Testes sunt hii vicedominus de Stura Karulus de Aue Lupodus Ericius R aput capellam H dictus Meinhardus de Chelhaim Datum anno domini MCC nonagesimo in die quasimodo geniti