Charter Document - 04100102

Charter Document - 04100102


Charter Number: 04100102
Cartulary Title: Regensburg, Archiv des Katharinenspitals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Indulgence
Date: 1288
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

O[tto] divina permissione frater et magister hospitalis sancte Katherine in pede pontis Ratispone universique fratres eiusdem domus orationes in domino Iesu Christo confitemur verius et testamur quod nos fruimur subscriptis indulgentiis quibus subscripti sancti patres nostri pontifices Romanorum Archiepiscopus Saltzburg[ensis] eiusque suffraganei decreverunt pauperibus Christi apud dictum hospitale miserabiliter degentibus misericorditer subvenire Quarum etiam autentica per terras periculosum forret transferre summatim in presentem cedulam conscribi fecimus omnibus vobis et singulis ostendendam et ut hec credatis atque latorem presentium verum nostrum esse nunciatum ipsamque in veritatis testimonium nostro communi sigillo iussimus roborari Gregorius papa dedit huic domui XL dies criminalium iniuncte penitentie Item Innocencius papa IIII X dies criminalium iniuncte penitentie Item dominus Hugo sancte Sabine cardinalis XL dies criminalium iniuncte penitentie Item Eberhardus archiepiscopus Saltzburgensis XL dies criminalium iniuncte penitentie suam indulgentiam successor suus archiepiscopus Vlricus renovans confirmando Item archiepiscopus Vlricus prelibate ecclesie apostolice sedis legatus XL dies criminalium et terciam partem venialium iniuncte penitentie Item Wodislzaus archiepiscopus Saltzburgensis ecclesie apostolice sedis legatus XL dies criminalium et terciam partem venialium iniuncte penitentie Item Rudolfus archiepiscopus Saltzburgensis ecclesie apostolice sedis legatus XL dies criminalium Item Chunradus Lauent[ensis] ecclesie episcopus XL dies criminalium Item Michahel miseracione divina Antybarensis archiepiscopus frater Romanus Crohensis XL dies criminalium Leo Chalamonen[sis] episcopus XL dies criminalium Thomas Acerrarum episcopus XL dies criminalium iniuncte penitentie Waldebrunus Auellonen[sis] et Glauinicen[sis] episcopus XL dies criminalium iniuncte penitentie Frater Egidius Turtyburen[sis] ecclesie episcopus XL dies criminalium iniuncte penitentie Perronus Larinen[sis] ecclesie episcopus XL dies criminalium iniuncte penitentie Gregorius Arben[sis] ecclesie episcopus XL dies criminalium iniuncte penitentie Accursius Pesauren[sis] ecclesie episcopus XL dies criminalium iniuncte penitentie Maurus Amelien[sis] ecclesie episcopus XL dies iniuncte penitentie Item frater Inzelerius ordinis heremitarum sancti Augustini Buduensis episcopus XL dies criminalium et annum venialium iniuncte penitentie Item frater Albertus Ratisponensis ecclesie episcopus XL dies criminalium iniuncte penitentie Karrinam et annalem relaxat Insuper contulit eidem loco fractiones votorum dum tamen ad ipsa redeatur Offensas patrum et matrum que non fuerint enormes Execuciones peregrinacionum que infirmitas vel paupertas seu inimicitie inpedierint Estimatis laboribus et expensis ibidem per elemosinas redimendi Item Chunradus prefate ecclesie quondam episcopus relaxat peccata oblita contumeliosa et in ira perpetrata iuramenta quam presens episcopus eiusdem ecclesie confirmavit Item Enicho Frising[ensis] ecclesie episcopus XL dies criminalium et LXXX venialium iniuncte penitentie relaxat Item Hertnidus Curten[sis] ecclesie episcopus XL dies criminalium et LXXX venialium iniuncte penitentie relaxat Item frater Hainricus Chymen[sis] ecclesie episcopus XL dies criminalium iniuncta penitentia relaxat Item frater Hainricus prelibate ecclesie episcopus XXX dies criminalium et LX dies venialium iniuncta penitentia relaxat Item Johannes prelibate ecclesie episcopus XL dies criminalium iniuncte penitentie relaxat Item frater Hainricus Tridentinensis ecclesie episcopus XL dies criminalium et annum venialium iniuncte penitentie relaxat Item Aldricus prelibate ecclesie episcopus XX dies iniuncte penitentie relaxat Item Phylippus archiepiscopus Saltzburg[ensis] ecclesie XL dies criminalium et terciam partem venialium iniuncte penitentie relaxat Item Thomas Squillacen[sis] ecclesie episcopus apostolice sedis legatus XL dies criminalium totidem venialium Item Anshelmus Warmien[sis] episcopus apostolice sedis legatus XL dies iniuncte penitentie relaxat Item Berchtoldus Babergen[sis] ecclesie episcopus XL dies criminalium et annum venialium Item Rudolfus Constantien[sis] ecclesie episcopus XL dies criminalium et LXXX venialium de iuncta penitentia relaxat Item Bruno Olmucen[sis] ecclesie episcopus XL dies criminalium Item Dyonisius Jauriens[sis] ecclesie episcopus XL dies criminalium et LXXX venialium iniuncte penitentie relaxat Item Wichardus Patauiens[sis] ecclesie episcopus XL dies criminalium iniuncte penitentie relaxat Item Wernhardus prelibate ecclesie episcopus XL dies criminalium iniuncte penitentie relaxat Item Hart[mannus] Aug[ustiensis] ecclesie episcopus XL dies criminalium et annum venialium iniuncte penitentie relaxat Item Leo Ratispon[ensis] quondam ecclesie episcopus XL dies criminalium et LXXX venialium iniuncte penitentie relaxat Item Hainricus prelibate ecclesie episcopus XL dies criminalium et LXXX venialium iniuncte penitentie relaxat Igitur pietatem omnium vestram monemus in domino et rogamus quatinus subdictis viris prescriptas indulgencias fideliter exponatis tanto fiducialius instantes quanto certius pro vestra sollicitudine una cum largitoribus percipietis premia sempiterna Summa criminalium peccatorum mille CCCCC et LXXX dies