Charter Document - 04100098

Charter Document - 04100098


Charter Number: 04100098
Cartulary Title: Regensburg, Archiv des Katharinenspitals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Transfer
Date: 1287
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ego Fridericus dictus Seman venerabilis episcopi Ratispon[ensis] iudex in Teispah universis presencia inspecturis salutem in omnium salvatore Per fragilitatis ingenium que adversatrix memorie dinoscitur sepius tractatus bene ac firmiter peracti destruuntur ideo necessitas requirit ipsos scripture adiutoris et testium subnotacione confirmari Hinc etiam quod ad noticiam tam modernorum quam futurorum pervenire cupio et extendi quod ego Fridericus dictus Seman una cum uxore mea Ofmia et pueris meis Vlrico Karulo Friderico Wernhero Petro et filiabus meis Petris Clarmei confiteor curiam sitam in Sleinichouen cum omnibus addinenciis hospitali sancte Katerine in pede pontis Ratispone voluntarie resignasse presentibus personis ydoneis et fide dignis Ut autem hec condicio duret in posterum inconfulsa presentem kartulam tradidi munimine mei sigilli communitam testibus subnotatis Testes sunt hii comes de Lonsperch Perngerus Hn de Hedgering[en] Eglof de Tenig[en] frater eiusdem Chvn[radi] Hn Trenbeche Albertus et Chvnradus de Windischendorf Johan filius Maspaurerii Vl[ricus] Maspaurer Vlricus Svmershauser Hn de Weigendorf Hugo Kol Hertwicus faber Levtolt Lerer Berhtolt Chaiser Acta sunt hec domini MCCLXXXVII idus jvnii