Charter Document - 04100093
Charter Number: | 04100093 |
---|---|
Cartulary Title: | Regensburg, Archiv des Katharinenspitals |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Judgement |
Date: | 1286 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine domini amen Omne factum quod non accipit a scripturarum robore firmamentum processu temporis sentire potest memorie detrimentum Quam ob rem ego Chunradus dictus de Blanchenburch judex in Vochburch tenore presentium publice profiteor ac protestor fratres hospitalis sancte Katherine in pede pontis Rat[isponensis] diem eis ac Alhaidi de Ernsingen cognominate Metzlinne prefixam a glorioso domino meo Ludowico comite palatino Reni duce Bawarie atque coram meo judicio observandam utrobique sub iure appellato in vulgari zegwinn unt zefluets Vochburch proxima quinta feria post nativitatem beate Marie virginis gloriose super quodam predio ipsorum hospitalensium sito in Pleulingen quod ipsa Alhaidis contra iustitiam ac minus debite impetebat more debito observasse Sepedicta autem Alhaidis ipsam statutam diem non observans nec veniens ut debebat coram meo judicio sepedicti hospitalenses prefatum predium per communem sententiam obtinuerunt libere et quiete perpetuo possidendum In cuius rei certitudinem prelibatis hospitalen[sibus] presens scriptum tradidi mei sigilli robore consignatum Testes vero sunt hii dominus Fridericus venerabilis abbas in Mvenster dominus Vol decanus in Vochburch dominus Vol de Startzhausen H dictus Zant H Sollingerius Ernawerius cellerarius ducisse et frater suus Hetzarius de Cheschingen Remo preco in Vochburch Ekkhardus in Seligenstat et alii quam plures Actum et datum anno domini MCC octogesimo sexto proxima quinta feria post nativitatem beate Marie virginis gloriose