Charter Document - 04100092

Charter Document - 04100092


Charter Number: 04100092
Cartulary Title: Regensburg, Archiv des Katharinenspitals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1286
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Universis Cristi fidelibus tam presentibus quam futuris hoc scriptum innotescat quod quedam proprietas sita in Vrontenhausen legavit pie memorie dictus Haidere post decessum suum et uxoris sue hospitali in Ratispona qua vivente sibi duxit duos maritos ipsa defuncta detinebat predium predictum suus successor dictus Pledorfer et hic resignavit predicto hospitali atque infirmis per manum auctoris illius qui vulgo salman dicitur Huius rei testes sunt decanus in Liuching[en] C[hunradus] miles dictus Aigelchover Seman Marquardus de Teispach Wernher[us] iudex in Dingolfing[en] Hadmar Pierhaimer Luipolt pabulator iuvenis Acta sunt hec anno domini MCCLXXXVI feria VI in quatuor temporibus XL sub sigillo Wernheri dicti Mogel iudicis in Dingolfing[en]