Charter Document - 04100089
Charter Number: | 04100089 |
---|---|
Cartulary Title: | Regensburg, Archiv des Katharinenspitals |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Indulgence |
Date: | 1285 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Dyonisius dei gratia episcopus Jaurien[sis] omnibus Christi fidelibus quibus presentes ostendentur salutem in omnium salvatore Quoniam ut ait apostolus omnes stabimus ante tribunal Christi recepturi prout in corpore gessimus sive bonum fuerit sive malum oportet nos diem messionis extreme misericordie operibus prevenire ac eternorum intuitu seminare in terris quod cum multiplicato fructu in celis recolligere valeamus firmam spem fiduciamque tenentes quam qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet vitam sempiternam Cum igitur hospitale pauperum sancte Katherine in pede pontis Ratispone ultra suas facultates pauperum et egenorum tam innumera multitudine sit gravatum ut idem de suis nisi fidelium subsidiis adiuventur nequeant sustentari vestram rogamus et monemus in domino karitatem ac in remissionem vobis iniungimus peccatorum quatenus ut peccata vestra elemosinarum expiatoribus redimere mereamini et per hec et alia bona que domino feceritis inspirante ad eterne felicitatis gaudia mereamini pervenire dictis pauperibus et eorum nunciis cum ad vos declinaverint manum vestram porrigatis liberaliter adiutricem Nos enim omnipotentis dei misericordia et gloriose sue matris meritis confisi omnibus vere penitentibus et pure confessis qui dictis pauperibus suas elemosinas largiti fuerint quadraginta dies criminalium et octaginta venialium de iniuncta sibi penitentia si de consensu sui dyocesani processerit misericorditer relaxamus Dat Ratispone anno domini MCCLXXXV XVI kl aprilis