Charter Document - 04100087
Charter Number: | 04100087 |
---|---|
Cartulary Title: | Regensburg, Archiv des Katharinenspitals |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1284 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Vlricus prepositus Chunradus decanus totumque capitulum Rat[isponensis] ecclesie universis presentem litteram inspecturis volumus esse notum quod nostra auctoritate et de consensu Levkardis comitisse ex parte una et hospitalensium sancte Katherine in pede pontis ex parte altera Vlricus viceplebanus de Vohurch Vlricus plebanus in Pferign Dietricus miles de Raitpach causam pro bonis seu possessionibus Elbini de Harthaim quas ipsa Levkardis inpetebat tamquam arbitri finaliter terminaverunt hoc modo quod hospitalenses ipsi Levkardi quatuordecim solidos Ratisponensium ante festum sancti Bartholomei apostoli nunc venturum tribuant et persolvant et decetero nec ipsa nec liberi sui hospitalenses pro predictis bonis non inpetant ullo modo Testes qui huic arbitrio interfuerunt hii sunt Pruno domesticus in Pferign Ch[unradus] granator de Vohburch Vl[ricus] faber de Pferign Ch[unradus] villicus de Mvondelsteten et aliquam plures fide digni In cuius rei testimonium presentem litteram sibi dedimus sigillo nostro et sigillo Dietrici militis de Raitpach roboratam Datum et actum Rat[ispone] anno domini MCCLXXX quarto in die Achacii Martiris