Charter Document - 04100085

Charter Document - 04100085


Charter Number: 04100085
Cartulary Title: Regensburg, Archiv des Katharinenspitals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1283
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine domini amen Ego Gedrudis humilis priorissa sororum sancte Crucis famulantium deo secundum regulam et constitutiones fratrum ordinis predicatorum sub regimine Henrici prioris domus Ratisp[onensis] et seniorum sociorum eius in cura nostra fratrum scilicet Vl subprioris Perchtoldi quondam lectoris Ch de Chympsey confiteor tenore presencium una cum toto conventu quod huba in Eglolfhaim antiquiori quam excolit Syboto filius Heuflerii collata est nobis a devota domina Perchta tunc relicta domini Sighardi de Novo Eglolfhaim et duobus filiis suis Sighardo et Eglolfo consenciente et prestante auctoritatem viro generoso domino Haubordo de Suenching tutore eorundem hac condicione ut ius instituendi et destituendi colonum in ipsa huba apud nos sit cum vero dominio de fructibus aut annuis demus perpetuo pauperibus de gentibus in hospitali sito ad pedem pontis Ratispone terciam partem cum integritate et bona fide Solvit autem huba annis singulis unam scapham tritici duas silliginis duas awene XXX denarios duas aucas quatuor pullos LX ova quinque caseos Datum anno MCCLXXXIII in die processi et Martiniani