Charter Document - 04100081

Charter Document - 04100081


Charter Number: 04100081
Cartulary Title: Regensburg, Archiv des Katharinenspitals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1280
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Chunradus dei gratia decanus ceterumque capitulum veteris capelle Rat[isponensis] notum facimus universis presencia inspecturis quod cum inter nos ex parte una et collegium hospitalis Rat[isponensis] super situ cuiusdam aree ecclesie nostre attinentis proprietatis titulo questio verteretur ex altera diligenti autem habita de situ eiusdem aree perscrutacione eadem area certis terminis domibus videlicet advocati super Danubium ab uno latere et Staubingerii ab alio latere a fide dignis est media et contingua demonstrata Nos itaque predictam aream sicut arbitratum fuit per viros discretos Gundacherum maioris ecclesie et Purchardum veteris capelle scolasticos et Fridericum civem Rat[isponensem] dictum Vesler contulimus tribus personis ad vite sue terminum Sibotoni Chunrad[o] de Nverenberch Rvgero de Arlpurch eiusdem ordinis fratribus ad conservandum hospitali tantummodo ius sibi concessum nec iidem fratres de censu aliquatenus respondebunt set ipsum collegium LXXV den[arios] monete dapsilis in vigilia Pentecostes perhenniter nobis solvent cum t[a]lis contractus inter nostram ecclesiam et dictum collegium non sit temporalis iuxta formam arbitrii set perhennis nec occasione incendii vel alicuius eventus contrarii censum nostrum nobis solvere contradicent Quocienscumque vero predictarum personarum una decesserit aliam nobis presentabunt cui ius simile acceptis ab eis LX den[arios] nomine arra conferre tenebimur sine qualibet contradictione Ut autem hec rata permaneant et inconvulsa presens scriptum sepedicto collegio hospitalis dedimus sigilli nostri munimine communitum Huius rei testes sunt dominus Vlricus decanus maioris ecclesie Rat[isponensis] Vlricus sacerdos de Geimersheim Heinricus Huentel Otto Rvgerus de Retelbah Chunradus de Pilsting Ulricus Stralo fratres supradicti hospitalis et alii quam plures Acta sunt hec anno domini MCCLXXXIIII ydus decembris