Charter Document - 04100075

Charter Document - 04100075


Charter Number: 04100075
Cartulary Title: Regensburg, Archiv des Katharinenspitals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1277
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ea que ieiuntur sub tempore ne processu temporis labantur scriptis debent et testimonio perennari Ego igitur Ramungus de Kamersteine imperialis aule ministerialis notum esse cupio universis hanc paginam inspecturis tam presentibus quam futuris quod monachis in Waltsahsen et hospitalensibus in Ratispona in remedium anime mee et antecessorum meorum necnon in remissionem peccaminum meorum parentumque meorum tam vivorum quam mortuorum omnia bona aput Cranchesperch michi titulo proprietatis attinencia cum omnibus attinenciis quesitis et inquesitis cultis et incultis exceptis hiis que a me tenentur nomine feodali exceptis eciam bonis in Oberoede que conventui monachorum specialiter attinent in Waltsahsen rite libereque tradidi et legavi ea videlicet condicione ut si me vivente aliud ordinavero et [] decrevero alienandi vel legandi quocumque michi placuit sine contradictione qualibet liberam habeam potestatem et ut annuatim quo ad facultatem pretactorum bonorum conventui in Waltsahsen et egrotantibus hospitalis in Ratispona exhibeatur consolacio congrua et discreta omnique secunda feria missa celebrabitur pro defunctis et mei memoria perpetuo habebitur conde [] Si autem cum hac ordinacione sive legacione decessero bona supradicta abbas et conventus in Waltsahsen necnon fratres hospitalis in Ratispona solute ac libere possidebunt additum est eciam si statuta consolacio ut prescriptum est quem exhibitur confratribus in Waltsahsen et infirmis in Ratispone rata non permanserit et non ministrabitur ut est actum sepedicta bona ad me vel ad heredes meos libere revertentur Ut autem hec firma permaneant et inconvulsa mei sigilli feci munimine roborari Datum et actum anno domini MCCLXXVII proxima sexta feria ante quasimodo genici