Charter Document - 04100068
Charter Number: | 04100068 |
---|---|
Cartulary Title: | Regensburg, Archiv des Katharinenspitals |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1273 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Leo miseratione divina Ratispon[ensis] episcopus Rudgerus dictus apud capellam magister civium consules civita I tis Ratispon[ensis] et frater Heinr[icus] magister et conventus hospitalis sancte Katherine in pede pontis Rat[isponensis] universis presentium inspectoribus volumus esse notum quod curiam in Chesshing quam Chunr[adus] sacerdos quondam plebanus in Nitenaw a nobili viro Gebhardo comite de Rotenekk pro quinquaginta libris Rat[isponensibus] cum omnibus suis attinentiis comparavit nobis fratri H[einrici] magistro et prefati hospitalis fratribus pro sue anime remedio ut ipsius et fratris sui Ottonis plebani superioris monasterii in orationibus nostris memoriam agere perpetuo debeamus in perpetuam elemosinam tradidit et donavit Ita quod nos frater H[einricus] magister et fratres dicti hospitalis et nostri successores prefato Ch[unradi] sacerdoti pro tempore vite sue vel cui in vita sua deputaverit sex scaffas siliginis sex avene sex solidos denariorum Ratispon[ensium] monete pro carnibus quatuor anseres octo pullos in vigilia Martini vel in die omni casu contingente dare annis singulis debeamus quod si omissimus adimplere ad restitucionem quinquaginta librarum Ratispon[ensibus] monete extunc prefato Ch[unradi] sacerdoti remanebimus obligati adiectum est etiam quod si idem Ch[unradus] infra duorum annorum spacium decesserit predictam pensionem nos frater H[einricus] magister et conventus predicti hospitalis O[ttoni] fratri suo plebano superioris monasterii dabimus per duos annos continue subsequentes Si autem post spacium duorum annorum dictus Ch[unradus] mortuus fuerit ab huiusmodi pensionis solucione sumus decetero liberati In cuius rei testimonium presentes litteras sigillorum nostri videlicet et civium Ratispon[ensium] necnon dicti hospitalis placuit robore communiri Dat Rat[ispone] anno domini MCC septuagesimo tercio pridie kalend februarii