Charter Document - 04100063
Charter Number: | 04100063 |
---|---|
Cartulary Title: | Regensburg, Archiv des Katharinenspitals |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1268 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Leo miseratione divina Ratispon[ensis] episcopus universis presentia inspecturis volumus esse notum quod cum Berhtoldus miles cognominatus Hevroevffel accedente consensu et voluntate uxoris sue dedisset et tradidisset inter vivos proprietatem curie sue in Revt cum attinentiis suis hospitali sancte Katherine in pede pontis Ratispone ita tamen quod ipse Ber[htoldus] et iam dicta uxor sua tempore vite sue tantum percipient fructus curie prelibate Post obitum vero utriusque persone dicta curia cum fructibus et omni iure ad hospitale predictum perpetuo pertineret Vlricus cognominatus Hevroeffel filius naturalis prenotati Ber[htoldi] Hevroevffelini qui se in eadem curia Revt habere ius asserebat in nostra presentia constitutus cessit et renunciavit omni iuri quod habebat vel habere videbatur in curia sepedicta In cuius rei sive renunciationis testimonium presentes litteras conscribi et sigillo nostro placuit communiri Testibus qui dicte renunciationi interfuerunt nichilominus subnotatis et sunt hii Baldwinus senior de Perbingen Goezwinus Waller Gebhardus de Zaizchouen Fridericus de Perge granator noster in Evtinga Actum Ratispone anno domini MCCLXVIII II kl decembris