Charter Document - 04100062

Charter Document - 04100062


Charter Number: 04100062
Cartulary Title: Regensburg, Archiv des Katharinenspitals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1263
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine domini Amen Jvtta dei gratia superioris monasterii abbatissa omnibus in perpetuum Amen Ad cautelam scribenda sunt negotia quia fidelis memorie custos est scriptura Hinc est quod presentibus litteris nostris singulis et universis significamus quod cum Hainricus dictus Galm sacerdos ecclesie ad portam habuerit aream a nobis in occidentali parte civitatis sitam ad trium personarum vitam annuatim in festo sancti Emmerammi XLII denarios solventem ipso H[einrico] defuncto racione testamenti sui proprietas domus eiusdem aree ad hospitale est devoluta Nos igitur precibus fratrum inclinate duas personas superstites eis mutavimus et tertiam addidimus quarum nomina sunt hec Heinricus de Pvlenhoven Heinricus Faber de Nvernberch Heinricus de Retelchoven quibus viventibus hospitale fruetur eadem area iure civili censum persolvendo secundum formam prescriptam Testes sunt Heinricus notarius Heinricus magister curie nostri Cunradus cellerarius Hermannus granator Heinricus pistor Vlricus et Heinricus ecclesiastici Chvunradus Ditericus Chvunradus coci et alii quam plures Acta sunt anno domini MCCLXIII