Charter Document - 04100061
Charter Number: | 04100061 |
---|---|
Cartulary Title: | Regensburg, Archiv des Katharinenspitals |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Transfer |
Date: | 1263 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Actiones fidelium sepe delet hominum calumpniosorum nequicia nec literarum vel voce testium roborentur Noverint igitur tam presentes quam futuri quod ego Albertus cognominatus Leuzman in conservacionem hospitalis firmam ac veram contuli Vlrico calciatori et Hainrico et Ottoni et Stephano filiis eiusdem et Heinrico Teispechensis filio advocaciam villicine in Chrotintal que hospitalensibus iure proprietario est annexa cuius ex ista siquidem advocatus prelibate autem persone prefatam advocaciam iure collatiuo dinoscentur possidere Ne huiusmodi sollempnis collacio dolose possit in posterum revocari proprio eam duxi roborandam sigillo et testes adhibui subnotatos dominum Deinhardum de Pleich videlicet dominum Hainricum de Durrinla dominum Solbechensem Herwicum Pollicem dominum Eberhardum Nikil et alios ydoneos quam plures Datum anno domini MCCLXIII VIIII kaln septembris