Charter Document - 04100057
Charter Number: | 04100057 |
---|---|
Cartulary Title: | Regensburg, Archiv des Katharinenspitals |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Permission |
Date: | 1261 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Otacharus dei gratia dominus regni Boemie dux Austr[iensis] et Stir[iensis] marchioque Moravie[nsis] universis quibus hec littere monstrate fuerint nostri dominii per districtum fieri cupimus manifestum quod in remedium animarum progenitorum ac parentum nostrorum et in nostrorum remissionem peccaminum hospitalem domum beati Johannis et sancte Katherine in Ratispona in qua sicut audivimus benefit bene sit debilibus et infirmis in omnibus promovere volentes dedimus et contulimus eisdem liberam facultatem elimosinam fidelium terre nostre ad usus pauperum dicte domus racionabiliter colligendi precipientes omnibus vobis tam nobilibus ministerialibus militibus atque servis iudicibus necnon universis quocumque tytulo seu nomine censeantur ut eos sive nuncios dicte domus promoveant in omnibus nec paciantur ab aliquo in debite perturbari sicut nostram gratiam diligant et favorem Actum et datum apud Pirpam anno domini MCCLXI idus decembris