Charter Document - 04100056

Charter Document - 04100056


Charter Number: 04100056
Cartulary Title: Regensburg, Archiv des Katharinenspitals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1260
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis H[ainricus] prepositus L[eo] decanus V[lricus] plebanus magister Vlricus custos frater Hainricus magister hospitalis sancte Katerine in pede pontis Ratisponensis et universitas fratrum eiusdem domus salutem et orationes in domino Iesu Christo Ut contractus hominum et maxime qui fiunt pro remediis animarum firmiter obtineant pro presentibus et futuris expedit eos in scriptis redigii et annotatione testium communiri Notum igitur esse volumus quod Chvnr[adus] dictus Alchint civis Ratisponensis emit curiam cum omnibus sibi attinenciis sitam in Rvedchoven a domino Vlrico dicto Lvtricus pro XLV libris Ratisponensium que annuatim solvere consuevit IIII scaphas tritici et IIII scaphas siliginis C ova X caseos IIII anseres VIII pullos et sic emptam tradi fecit a venditore memorato per manum salemanni Chvnradi dicti Prehtel proprietatis tytulo cum omnibus suis apendiciis quesitis et inquirendis hospitali supradicto et ada altare predicte virginis resignari hoc adiecto pacto ut quamdiu predictus vixerit proventus eiusdem curie a magistro et fratribus eiusdem hospitalis percipiat sive integre pervenerint de ipsa curia seu in parte aliqua fuerint diminuti vel etiam augmentati Defuncto vero ipso cive quarta pars proventuum qui de curia provenerint supradicta cedet hospitali et deinceps apud ipsum libere permanebit due vero schaffe tritici et due siliginis et due partes ovorum caseorum anserum et pullorum Elizabethe uxori dicti civis et filie que Elisabeta similiter nuncupatur ad equales portiones assignabuntur tamen per tempore vite sue et nichilominus unus scapha tritici et una schafa siliginis et quarta pars ovorum caseorum anserum et pullorum sorori Hailka nomine eiusdem civis et duobus pueris suis videlicet Livtwino masculo et Offemie femine ad equales portiones quoad vixerint et non ultra hoc diligencius annotato quod predicte due portiones sicut matris et filie que decedente una dictarum personarum alteri superstiti hereditarie adherebunt incipiunt vacare sepedicto hospitali absolute Per extreme persone obitum earundem similis etiam distinctio in portione sororis sepefati civis ac heredum suorum que semper successive superstitibus adherens per mortem ultime persone predictarum hospitali vacabit noscitur annotari Et quod hoc nulla valeant calumpnia inmutari ipsis utrisque partibus decrevimus presentem cum subscriptione testium cedulam nostri sigilli munimine assignari Testes canonici maioris chori videlicet prepositus Hainricus Leo decanus Vlricus plebanus magister Vlricus custos civis Livtoldus de Foro frater Hainricus de Teispach tunc temporis magister hospitalis frater Ortliebus frater Werinhardus frater Rvdigerus et alii quam plures Acta sunt hec anno domini MCCLX pridie kalend januarii