Charter Document - 04100055
Charter Number: | 04100055 |
---|---|
Cartulary Title: | Regensburg, Archiv des Katharinenspitals |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Request |
Date: | 1260 |
Date type: | Internal, A.D., Feast, Episcopal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Frater Heinricus Dei gratia Chymensis episcopus vices gerens reverendi patris et domini Uol[rici] venerabilis archiepiscopi Salzpurgen[sis] universis ad quos presens scriptum pervenerit salutem in Domino sempiternam Interest episcopalis officii vice Christi tocius sancte matris ecclesie corporis curam semper gerere diligentem Ad hec tamen membra providencia respicere potiori per que et in quibus honorari specialiter se testatur qui rex regum et Dominus dominantium pro nobis pauper factus est induens formam servi Cum ergo constet omnibus et sit notorium universis qualiter domus sancte Katherine hospitale videlicet situm in pede pontis Ratispone generale quodammodo receptaculum omnium terre pauperum debilium infirmorum verissimum sit gazofilatium Jehsu Christi Nos qui et oculis nostris hec ita cognovimus certius se habere nolentes eandem domum matrem pauperum et nutricem de copia gratie a Deo nobis licet indignis collate remanere penitus viduatam ad dedicationem capelle in cymiterio pauperum noviter constructe pariterque ad dedicationem omnium basylicarum altarium domus et in festo beate Katherine patrone munus indulgentie XXX dies criminalium et LX dies venialium auctoritate qua fungimur omnibus pie querentibus de iniuncta sibi penitentia in Domino condonamus quatenus ab illuc confluentibus undecumque liberior elemosyne manus pauperibus porrigatur omni tamen sinistro questuario petitore si etiam presentia monstraverit penitus se Datum Ratispone in ipsa domo hospitale anno gratie MCCLX in festo beati Jacobi apostoli episcopatus nostri anno VIII in questrato