Charter Document - 04100054

Charter Document - 04100054


Charter Number: 04100054
Cartulary Title: Regensburg, Archiv des Katharinenspitals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1269
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine domini Amen Cum hominis vita brevis tempus vero longum existat oblivio cuncta per temporum successionem gestorum excludit memoriam nisi que scriptis autenticis conmedantur Noverint ergo tam posteri quam presentes hanc paginam inspecturi quod ego Prvono de Ehchirichen propriam aream meam sitam retro dominum Ottonem dictum Prager sub domo domini Ernstonis dicti Strezze fratribus hospitalis sancte Katerine in pede pontis Ratispon[ensis] pro tribus libris et LX denariis libere obtuli ac proprie presentibus civium melioribus ad emendum Ut autem ipsa venditio penes me meosque successores prefatis fratribus maneat illibata tempore elabente procuravi eis presentem cedulam sigillo civium carente me proprio cum subscriptione testium assignari Huius rei testes sunt frater Hainr[icus] de Retelchoven magister hospitalis frater Wolframmus dominus Albertus magister civium Herwicus Dvme Haimo in der Walich Strazze Chunr[adus] Hilprant Otto Prager Ortlieb in Foro et ceteri fideles Christi Acta sunt hec anno domini MCCLVIIII XVII kal augusti