Charter Document - 04100053

Charter Document - 04100053


Charter Number: 04100053
Cartulary Title: Regensburg, Archiv des Katharinenspitals
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1259
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine domini amen Ut ea que a viris katholicis fiunt ad comodum et sustentationem pauperum sive virorum religiosorum procedente tempore robur obtineant firmitatis et per oblivionem nequeant aboleri necessitas scripture exigit remedio procaveri Notum igitur sit omnibus tam presentibus quam futuris hanc paginam inspecturis quod ego Rimboto de Swarzenburch ob remedium anime mee meorumque predecessorum hospitali sancte Katerine in pede pontis Ratispon[ensis] silvam in Holzlvten sitam una cum eiusdem territorio et duo prata in Erlech sita que iure mei hereditario adtinebant remota omnium contradictione libere delegavi Et ne ipsa collacio in posterum a me vel meis heredibus in dubium convertatur sed potius rata permaneat atque firma presentem paginam decrevi sigilli mei ac sigillorum videlicet Vlrici de Walttvorn necnon Chvnradi de Pavgoltstorf munimine cum subscriptione testium communiri Huius rei testes Frater Heinricus de Retelchoven tunc existens magister hospitalis Vlr[ic]us de Walttvorn Chnr[ad]us de Pavgoltstorf Chnr[ad]us filius suus Wolframus de Altendorf frater Wolframus Paldwinus Swennt Vlr[ic]us notarius domini de Swarzenbvrch Libhardus servus hospitalis Acta sunt hec Nappvrch anno ab incarnacione domini MCCLVIIII tercio kalen julii