Charter Document - 04100049
Charter Number: | 04100049 |
---|---|
Cartulary Title: | Regensburg, Archiv des Katharinenspitals |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1258 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
H[einricus] prepositus [] decanus Vl[ricus] plebanus custos maioris ecclesie Ratispon[ensis] Otto dictus Prager Ortlibus in foro Gerwinus Herwicus Pollex gubernatores hospitalis beate Katherine in pede pontis Ratispon[ensis] et frater R rector cum aliis confratribus dicti hospitalis universis presenciam inspecturis in domino proficere ad salutem cum Livkardis vidua relicta quondam militis dicti Griner predia sua et possessiones quascumque tunc habuit dedisset predicto hospitali irrevocabiliter reservavit tamen sibi actiones contra quoslibet qui sunt quicquam de hiis que hospitali dederat usurparent ut illa repetere posset cum sibi competere videretur Facta autem hac donacione Chvnradum militem de Pavlstorf qui magnam partem possessionum eius insita traxerat instanter inpetere cepit et diversis iudiciis papalibus et ordinariis infestare Qui quia circa pauperes hospitalis et locum pium gerebat affectum multiplicibus illum frequenter declarans operibus misericordie procuratores et fratres hospitalis timentes tam pium conceptum dicti militis circa locum et pauperes expredicte vidue L[ivkardi] instancia turbari et minui negocium idem sedare provide decreverunt Advocatis igitur nobis quibus cura hospitalis est commissa una nobiscum negocium idem et statum predicte vidue sub forma huiusmodi ordinavimus quod ipsa vidua L[ivkardis] renunciavit omni actioni quem sibi contra C[hunradum] militem de Pavlstorf conpetivit et competere videbatur In cuius renunciacionis restaurum domus predicti hospitalis et procuratores eius eidem vidue dabunt annuatim VI libras denariorum Ratispon[ensium] monete pro tempore tunc currentis et ipsa de domibus hospitalis censualibus unam vel plures eliget quam vel quas voluerit preter hospitale in porta feni situm et de illa vel de illis ipsam VI libras de censu temporibus quibus est census solvendus recipiet annuatim quamdiu vixerit sed ea mortua ad usus redeunt hospitalis Si vero domus una vel plures quas eligit vel elegerit ad talem statum devenerint quod non erunt solvendo in censu VI libras procuratores hospitalis subplebunt ei numero VI librarum Procuratores quoque hospitalis ministrabunt eidem vidue L[ivkardi] annuatim IIII carradas lignorum in ea magnitudine qua solent domui ministrari vel dabunt sibi pro eis LX denarios et ipsa optione habebit vel illas IIII carradas vel LX denarios acceptandi Sane memorata vidua domina L[ivkardis] in argumentum et robur prime donacionis qua possessiones et omnia predia que tunc habuit hospitali donavit irrevocabiliter quasdam ex eis quas specialitati sue ab aliis segregaverat et tenuit tempore huius ordinacionis assignat hospitali et procuratoribus eius et illi eas instituent et destituent et de ipsis ordinabunt ut de proprietate hospitalis sed proventus earum dicte vidue annuatim fideliter et quiete ac sine diminucione qualibet assignabunt Ipsa quoque vidua L[ivkardis] non habebit potestatem sua que iam hospitali donavit alias transferendi sed in civitate Ratispon[ensis] ubicumque voluerit provelle suo manebit Predicta vero vidua L[ivkardis] XL libras quas dominus Otto illustris quondam palatinus Reni dux Bawarie sibi debebat inrestaur [andi] dampni quod ei fecerat in suis ab illustri domina quandam consorte predicti ducis O[ttonis] et a filiis eiusdem illustribus ducibus Baw[arie] quos debitores et executores illius debiti idem dominus O[tto] dux constituit fideliter et instanter petet et de eis vel de partibus eius si particulariter receperit nichil ordinabit Sui commodi specialiter sed assignabit procuratoribus hospitalis ad emenda inde predia in proprietatem hospitalis usus vero prediorum illorum predicte vidue L[ivkardis] quamdiu vixerit cedet et ea mortua redibit in usus pauperum atque domus pecuniam autem eandem vel partem eius siqua ipsa mortua superfuerit non soluta testata est eadem vidua L[ivkardis] nobis presentibus hospitali et dedit pauperibus et procuratoribus eorum potestatem eam repetendi et si necesse fuerit per iuris ordinem exigendi In memoriam autem et robur huius ordinacionis presentem cartulam sigillis capituli nostri et civium et domus hospitalis placuit conmuniri Dat anno domini MCCLVIII IIII ydus februarii