Charter Document - 04100046
Charter Number: | 04100046 |
---|---|
Cartulary Title: | Regensburg, Archiv des Katharinenspitals |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1257 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine domini amen Chunradus de Hohenvels magister ciuivm cum con sulibus et vniversitate civivm Ratisponensium vniversis presentia perspecturis salutem ab eo qui salus est omnivm in perpetvvm Cerciora sunt et minori possunt calumpnia perturbari ea que scripture remedio et testium memoria fuerint perennata Noverint ergo tam presentes quam futuri quod magister hospitalis sancte Katerine in pede pontis Ratisponensis sito et sui confratres eivsdemque hospitalis procuratures emervnt ad Alheidim viduam Chvnradi Eppenstorfarii quandam aream et domum propriam in porta feni sitam pro LXXI libris monete Ratisponensis tali adivncta condictione quod omnes eius liberi omni iure hereditario quod in ipsa domo habuisse dinoscuntur omni pretermissa ocasione cedere debeant et renvntiare Sed quia quidam ex hiis pueris adhuc annis carent discretionis predicta vidua mater ipsorum obligauit hospitali domum suam inter domos Tinzingarii et domini Alberti in Foro sitam tali pacto si prefati pueri cum ad annos discretionis pervenerint iure hereditario vt suprascriptum est non cedant et renvnciare contradicant et si per hoc hopitale aliquot incommodum recipiat quod tunc temporis magister et procuratores hospitalis dampnvm ipsis illatum super domvm in foro sitam omni remota contradictione firmiter teneant dum ipsis vidua premissa domvm in porta feni sitam ab omni inpeticione heredum suorum liberam faciat et absoluat Igitvr ne hic contractus hospitali nostro in posterum ab aliquo infringi ualeat avt retractari presentem ipsi cartulam in facti memoriam ivssimus conscribi et sigillo nostre ciuitatis conmvniri Huius rei testes sunt Otto Pragarius Karolvs marscalcus Heinricus Zannarius Gerrichvs milites Heinricvs de Porta Gerhardus inter Rasores Herwicvs Pollex Gemlingarius Otto Veslarius Heinricus Dulcis Hertwicus frater eius Heinricus in curia Sweuorum Heinricus Rusticus Vlricus Upfchouerius Fridricus preco Fridricus frater eius Ditricus preco et alii quam plures Datum anno domini MCCLVII mense aprilis II nonas eiudem in die sancti Ambrosii