Charter Document - 04100045
Charter Number: | 04100045 |
---|---|
Cartulary Title: | Regensburg, Archiv des Katharinenspitals |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 1256 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine domini amen Albertus miseratione diuina Ratisponensis ecclesie episcopus omni bus in perpetuum Nouerint filii qui nascentur et exurgent ut narrent filiis suis a generatione in generationem quod nos sumus parati semper honorare ac promouere fideles nostros quoslibet et deuotos propensius tamen eos quibus uel debita specialia uel obsequia nos obligant ampliora Cum dilecto itaque fidele nostro Chunrado de Hohenvels de consensu et uoluntate capituli nostri et ministerialium nostrorum iniuimus concambium a nobis tanquam sibi utile petitum curiam in Inringen ecclesie nostre propriam sibi dantes cum omni iure proprieatis et omnibus adtinenciis quesitis et inquirendis pro duabus curiis et vno molendino in Sefelberg quas possesssiones idem Chunradus suas proprias ecclesie nostre dedit econuerso de consensu et uxoris sue et uoluntate ac liberorum cum omni iure proprieatis et omnibus adtinentiis quesitis et inquirendis Processu uero temporis dictus Chunradus predictam curiam in Inringen cum omnibus suis adtinenciis de consensu sue uxoris et liberorum suorum uendidit pleno iure hospitali sancte Katherine in pede pontis Ratisponensis et tradidit ad altare ipsius uirginis gloriose Supradicti autem concambii testes sunt Hainricus summus prepositus Hainricus decanus Vlricus de Dornberch Alhardus de Hvette Chunradus de Cheueringen Perngerus comes de Altendorf Altmannus comes de Roteneke magister Leo Marquardus Wvlpero Ulricus iunior de Dornberch canonici Ratisponensis ecclesie Layci Fridericus de Perg Chunradus marshalcus de Svnichingen Ditricus de Reitenbuch Paldewinus de Perwingen Vlricus de Tanhausen Zacharias de Hag Testes uero uendicionis et tradicionis supradictarum sunt canonici suprascripti Layci uero Hainricus inter Latinos Otto de Praga Levtwinus iuuenis aput Capellam Gewoltus prepositus de superiori monasterio Chuno de Houedorf Rvdigerus de Iseningen Vlricus de Stovf Ortlibus in Foro Ulricus in Prunneleit Leupoldus dictus de Praga Otto Veselarius Fridericus Veselarius Hertwicus de Weimptingen Ernestus in dem Swal Rudigerus granator Albertus in Suburbio Perwinus Rudigerus de Weimpting Fridericus frater Hainrici Heinricus medicus Lutwicus Hainricus Savfarius Romanus iuuenis Siboto in Foro Chunradus Longus Perhtoldus Chargo Fridericus Zapphenarius Chunradus Gewelspechus Hertwicus prepositus de Hohenuels Vlricus molendinator Albertus seruus magistri Pernhardus Hainricus scolaris frater Hainricus inter Institas frater Heinricus in Foro Chunradus de Pruvening Testes autem renuntiationis facte ab uxore et liberis predicti Chunradi quoad curiam in Inringen memoratam sunt hii Chunradus de Tanhavsen Rudigerus de Isningen Panholtz de Toemlingen Hertwicus prepositus de Shambach Chunradus filius fratris sui Chunradus scriba frater Hainricus de Puelenhouen Albertus seruus magistri In robur autem concambii uendicionis et tradicionis predictorum ne uel calumpnia uel obliuio ipsa destruat uel infirmet presens scriptum dedimus sigillo nostro uidelicet et capituli nostri pro indicio sui consensus more solito insignitum Datum Ratispone anno domini MCCLVI